Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

1.35 OTHO IVNIVS nullam rem certam posuit, sed tantum circumuentam a uiro mulierem egregie tractauit; cuius actio quam utilis fuisset, statim adparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente qui hoc colore usus est: arcessitum a domino seruum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam ; maritum indignatum prosiluisse quasi in corruptorem. corruptiore usus est quamcolore: dixit enim arcessitum seruum, ut dominicae libidini paparium faceret. SYRIACVS cum secunda. actione hunc colorem urgueret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: “adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum,” et paene causam abstulit. Et illud autem tum Syriacus uafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum seruo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi