Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 2

1.33 OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et significationem medio temperamento opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocabat: tantum in illis somniorum est. et hoc uitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores probant, qui non possunt coargui, non ut somnia, set ut non essent aliquo nomine offensui. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest in causa sua falsum aliquis testem det, an se:
1.34 alteri enim credi non debet, alteri non solet. OTHO tamen IVNIVS bene dicebat has controuersias, quae suspiciose dicendae erant. itaque memini optime illum dicere pro † hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, ad calumniam iurauerat. Erat genus iudicii tale: speciosum iuuenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier in quam petebatur praeiudicium tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo uisa esset cum seruo et marito.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi