Kitap 2
1.13
0 pauperies, quam ignotum bonum es! Quin etiam montes siluasque in domibus marcidis et in umbra fumoque uiridia aut maria amnesque imitantur. uix possum credere quemquam eorum uidisse siluas patentisque † eamme campos, quos rapidus amnis ex praecipitio uel cum per plana infusus est placidus interfluit; non maria umquam ex colle uidisse lata aut hiberna, cum uentis penitus agitata sunt. quis enim tam prauis oblectare animum imitamentis possit, si uera cognouerit? Videlicet ut infantibus quae tangi conprehendique manibus aut sinu possunt nam magna non capit exigua mens; ex hoc littoribus quoque moles inuehuntur congestisque in alto terris exaggerant sinus. alii fossis inducunt mare: adeo nullis gaudere ueris sciunt, sed aduersum naturam aliena loco, aut terra aut mare mutata, aegris oblectamento sunt. et miraberis si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?
1.14
Hispani CORNELI. Solus omnium abdicor, quia me meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? dic, diues audiat. “Diuitem,” inquit, “esse te uolo.” Ome abdicandum, si talem patrem relinquo! Laudabat mihi pater paupertatem, narrabat diuitum incommoda, aiebat multos diuites accusatos; ego certe memini abdicatos. “Abdico” non est patris mei uerbum.