Kitap 2
1.11
quaeue furiae in mutuum sanguinem egere? quod tantum malum illi generi fato uel forte iniunctum? an ut conuiuia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enimuero lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint. an ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae diuitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est quod non diuitiae corruperint? primum si inde incipere uelis aedes ipsas, quas in tantum extruxere, ut cum domus ad usum ac munimentum paratae sint nunc periculo, non praesidio: tanta altitudo aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae, ut neque aduersus ignem praesidium, nec ex ruinis ullam in partem effugium sit.
1.12
ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae; aeris ferrique usus, iam auri quoque in extruendis et decorandis domibus; nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et tablina illa urbium excidia sunt: quippe non defendunt sua sed in communi periculo adprehendunt, † hostesque aliena, et in suis dominia ualidiora ceduntur alia, ipsique cum maxume flagrant spolium ex alienis ruinis ferunt. In hos ergo exitus uarius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit, † quam umetis seuere? in hoc pauimentum tesselatum et infusum tectis aurum?