Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 10

pr.16 TURINUS contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse. Inde filius quoque eius, id est meus — numquam enim illum a uobis distinxi — habet in dicendo controuersiam paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae sequitur ad summa euasurus iuuenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis cupiditatibus fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi