Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 10

pr.14 Bene declamauit GAVIVS SILO cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: “numquam audiui patrem familiae disertiorem.” at cum patrem familiae praeferret, oratorem subducebat: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS cuius filius fraterno uobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest.
pr.15 sed Turrinus pater multum uiribus dempserat, dum Apollodoreos sequitur ac summam legem dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi uirium quantum ualeret, etiamsi ars abesset. sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. Numquam non de colore Latroni controuersiam fecit. Latro numquam solebat disputare in conuiuio aut alio quam quo declamare poterat tempore. Dicebat quosdam esse colores prima facie duros, asperos: eos non posse nisi actione probari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse se et suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere; multa se non persuadere iudici, sed auferre.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi