Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 10

5.15 Deinde: an ob id accusari possit laesae reipublicae quod illi facere licuit. Ea lege persequere quae non licuit. dicis mihi: “hoc facere non oportet.” huic rei aestimatio inmensa est. itaque nulla uindicta est; et id tantum punitur quod non licet. satis abundeque est si opifex rerum imperitus ad legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. hoc in illa diuiditur: an Olynthius apud Atheniensem etiam antequam fieret decretum seruus esse non potuerit. Seruus, inquit, est meus quem ego belli iure possideo. rata autem esse quae parta sunt belli iure. uobis, Athenienses, expedit: alioqui imperium uestrum in antiquos fines redigitur; quidquid est bello partum et est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi