Kitap 10
4.9
Non is est qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus uestros optare debeam nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei uobis ostendam; si seueritati, reum. Hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non potest: non habes totidem membra quot debes. Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur. sic lupa uenit ad infantes; expectemus hominem. Gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit.
4.10
Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? “Proxima,” inquit, “die hic plurimum retulit: faciendus est huic similis alter; hic satis retulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. ite nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. tu, inquit, qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa membra quae trahis debilia; per ea quisque quae non habet ambiat.” O miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! ecce nescio quis: meus, inquit, filius si uiueret, huic fortassis similis esset. numquid ego meum transeo? alius: potuit, inquit, meus in eundem incidere dominum. quid si incidit? omnes omnibus congerunt, dum unusquisque timet ne suo neget. Pars altera. ARELLI FVSCI. “Debilitasti,” inquit. plus illis patres nocuerant. LATRO sic diuisit: an laesa sit respublica.