Kitap 10
4.3
VIBI GALLI. Intuemini debilia infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Tot membra franguntur, ut unum uentrem impleant, et — o nouom monstrum — integer alitur, debiles alunt. ALBVCI SILI. “Perissent,” inquit. ita non infelicius supersunt quam perituri fuerant? “Perissent,” inquit. interroga patres utrum maluerint. Eruantur, inquit, oculi illius, illius praecidantur manus. Quid si aliquis ex istis futurus est uir fortis? futurus est tyrannicida? quid si sacerdos? nec, puto, incredibilia in hac fortuna loquor; certe ex hac turba origo Romanae gentis apparuit. Egregius educator plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. TRIARI. “Perissent,” inquit.
4.4
Puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu debilis: conatur et corruit. surge tu mute: sed quid excitaris? rogare non potes. surge tu caece: sed ad quorum eas genua nescis. o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum quod istum dominum non uidebas, in hoc iudicio infelicissimum quod istum reum non uides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si praeterissent.