Kitap 10
3.13
GALLIO dixit: nondum mihi uidebatur scire quid meruisset. scire quid meruisset. uolui illam intellegere crimen suum. CESTIVS hoc colore: contumaciter, inquit, rogauit, sic quomodo periit, non uultu demisso, non summissioribus uerbis, nondum tamquam uicta: nihil agnoui filiae, nihil uictae. Primum quare ad me non fratrem suum mittit? an etiamnunc fratri irascitur?
3.14
ARGENTARIVS ait: nos ducem exorauimus, quorum liberi in diuersis partibus fuerant; diximus: ignosce; noli seuerus esse, si licuerit esse securis. Quid peccaui quod filiam ex hostium castris uenientem non primo uerbo recepi? TVRRINVS CLODIVS ait: uolui fratrem sorori dare beneficium: “eo durius loquar, ut ille me pro sorore sua deprecetur.” Primum quare me solum rogat, cum debeat duobus satisfacere? SILO GAVIVS dixit: uolui illam mora torqueri: sine, inquam, et iterum et tertio roget: ne mitissimus quidem uictor statim ignouit.
3.15
LABIENVS ait: non sum statim exoratus et si uixisset non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. “At uictor cito exoratus est.” Noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio. HISPANVS de morte eius hoc dixit: iterum illam nobis uir abduxit. ALBVCIVS ait: tuto me, ait, putaui loqui fortius; non dubitaui enim, quin frater illi dicturus esset: non est quod timeas, exorabitur; si difficilior erit, ego illum rogabo; et si rogasses, adulescens, fecissem. non magis tibi nego quidquam quam soror tua marito?