Kitap 10
3.5
Labieni. Hoc obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere, si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit: nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare licuit. Aut pater noster aut uictor insanit.
3.6
MENTONIS. Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satisfactum est! Non ignoro in quanto periculo sim: nescit placari iratus et uoce etiam filiae excanduit. TRIARII. An non exoraretur uictor cum pro filia rogaret pater? “Morere.” illi quoque quibus animaduertere in damnatos necesse est, non dicunt “occide,” non “morere,” sed “age lege:” crudelitatem imperi uerbo mitiore subducunt.