Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 10

3.1 PORCI LATRONIS. Sic sibi satisfieri ne uictor quidem uoluit: excusauit uictos, quin restituit. Quoniam reposcis uitam quam dedisti accipe. Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput. OSCI. Inquinasti filiae sanguine penates. quamquam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput fleuit: hoc illi propter filiam praestitit. ARELLI FVSCI. “Quemadmodum tibi uis satisfaciam?” hoc ipso satisfecisse debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. quam periculose illum offendo, qui simul irasci coepit nescit ignoscere?
3.2 CLODI TVRRINI patris. “Morere.” quid aliud meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque uestrum suadebat puellae: “ad iratum patrem uenis; in quas potes te compone blanditias; roga, deprecare; si nihil proficies, habes quemadmodum cogas: morituram te denuntia.” Hoc quod ignouisti, uictor, ad uiros pertinet: illi tibi gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. “Quare secuta est uirum?” adeo tibi uetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in quae filiam tuam solebas sanus hortari? aliqua spiritum uiri redemit suo, aliqua se super ardentis rogum misit. inpendisset se puella uiro, nisi seruasset patri.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi