Kitap 10
2.15
uici te, pater, sed nempe uici tibi. AALBVCIVS hoc colore narrauit: nolui, inquit, uideri per collusionem patri titulum fortissimi uiri contigisse: non cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem et feci nihil aliud quam laudaui patrem, uirtutes eius retuli;
2.16
uisus sum propter hoc ipsum praemio dignus. SILO GAVIVS ait: solebas mihi, pater, insignium uirorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: auom fortem uirum habuisti; uide ut sis fortior. processi tecum in aciem nec illic ubi rediimus omnis gloria in una domo erat. uolebat respublica fortes uiros recognoscere. o quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo uidi, quam iuuenilem! contendere me uetabat imperio, iubebat exemplo. Ventum est in iudicium: omnium quas ego noui res inuidiosissima quaerebatur de patre meo: utrum fortior esset an felicior.
2.17
OSCVS hoc colore narrauit: erant qui accederent et dicerent: roga patrem tuum, cedat tibi: non est utile reipublicae excitari hostium animos; excitabuntur, si scierint neminem in hac ciuitate esse fortiorem quam senem. illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem reipublicae, uenire in iudicium: in quo quid habeo? ego iudicatus sum iuuenior. MENTO dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri uilior fiam ego; scimus quam gloriosus sit.