Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 10

2.5 CLODI TVRRINI. Tu Mucio diceres: “non est quod ostendas istam manum?” tu Scipioni post deletam Carthaginem: “tace?” loquax est uirtus nec ostendit se tantum, sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: cessit pater filio et in hoc abdicat, ut uideatur uerum fuisse certamen. Opta, pater, ut et a nepote uincaris. “Postea, inquit, pugnare fortiter poteris.” unde scio? uulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes uicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus uictum uter uicisset. Dubito quid faciam. taceam ?
2.6 sed silentium uidetur confessio. narrem uirtutes meas? sed illud quoque mihi nouum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non prodest. Processi in aciem coram patre: fortiter, inquit, pugna; turpe est adulescenti uinci a sene. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. fortis sum: numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si dixero: fortissimus sum. dicam tamen audacter:
2.7 fortissimus sum, nec timeo in ea ciuitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes nouimus. IVLI BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando uictus es. ARELLI FVSCI Patris. Ignosce, iuuenis erraui: ambitiosus non ero, cum senex fuero. GAVI SILONIS. Vtrum putas uicisse ? ego praemium tantum habeo, tu et praemium et uirum fortem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi