Kitap 10
2.2
Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti “non luxuriabor, non amabo?” hanc emendationem criminum meorum non possum promittere: ego uero pugnabo et fortiter et fortissime. Vidi patrem iam senem loricam induentem: multum est pugnare cum exemplo. Iudicium uocat quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito ego iuueni possum cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod uici, iudicum, quod pugnaui, patris est. uolui cedere: concurrerunt iuuenes, aetatis causa agebatur: uici non filius patrem, sed iuuenis senem. Ego uici, sed omnes patri gratulati sunt.
2.3
Parui adulescens magnis exemplis. deceptus sum, dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summouentem et Mucium in hostili ara manum urentem et dum te, Deci, cogito qui et ipse noluisti patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar inuitum: licet repugnes, fortior sum. FVLVI Sparsi.
2.4
Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam non imperatori tantum, sed patri. Si tu uicisses, diceretur: patri cessit; abdicationem enim timuit. Solebas semper optare, ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium uocas duplicem domus nostrae triumphum?