Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 10

1.11 ALBVCIVS nihil dixit in diuitem; hoc colore declamauit: committit, inquit, iniuriam si quem non postulauit accusat. “quare, inquit, sequeris me?” ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae mortis. Tu solus potes, si uoles, inuenire quis occiderit, tu accusare. “At me quidam propter hoc suspectum habent.” Potes discutere istam suspicionem: quaere quis fecerit. “Vt scias,” inquit, “te inuidiam mihi facere, cum dixissem: accusa me, non negasti te accusaturum, sed respondisti: accusabo cum potero.” Ignosce mihi, non magis quemquam adhuc accusare possum quam absoluere: quaero quis fecerit. Haec leuia argumenta sunt, uana sunt quae alios tangunt; quod inimicus es, quod ille inspoliatus inuentus est: non est quare accusem, est quare suspicer.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi