Kitap 10
1.9
Latro sic diuisit: an in re iniuria sit. Nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; quam multi faciunt! Omnia iniuriae genera lege conprehensa sunt: pulsare non licet, conuitium facere contra bonos mores non licet. Hoc loco SCAVRVS dixit: noua formula iniuriarum componitur: “quod ille illi contra bonos mores conuitium fecit.” Etiamsi in re iniuria est, an si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. Hoc Latro in duas quaestiones diuisit: an si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit; deinde: an crediderit. GALLIO illam fecit primam quaestionem: an quod licet cuique facere si facit, iniuriarum non teneatur. Licet, inquit, flere, licet ambulare qua uelis, licet uestem quam uelis sumere. sed nihil, inquit, licet in alienam inuidiam facere. sordidatus es, non queror; sed si sordes tuae inuidiam mihi concitant, queror.
1.10
De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi: nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.