Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 10

1.6 Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit? “Accusa, inquit, me.” unde tam securus es? inuenisse uideris quis alius occiderit. Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat uiuo illo prouocare nos ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem. Si pauper accusandi diuitis animos non sumpsit miramini? quia tacet, reus est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi