Kitap 1
6.8
Divisio. In hac controuersia nihil litium fuit: fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet. Latro secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. Hoc in haec diuisit: an nemo iureiurando teneatur quo per necessitatem adactus est; an expleuerit iusiurandum ducendo illam uxorem; an etiamsi non expleuit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem cogi a patre. Si per iusiurandum facit hunc potest parere patri, an debeat. hic de meritis puellae et moribus. Colore hoc usus est Latro pro patre:
6.9
puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. In argumentis eleganter hanc partem tractauit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam; uoluit illi et amoris commendationem detrahere. BVTEO longe arcessito colore usus est; uoluit enim uideri non inuito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum; a patre illam esse honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre.