Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 1

6.6 Aliquis in adoptionem iuuenis petitur: si uolet ire quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona, an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census; ubi uero quaeret uxorem, uideat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro inciderit, mala una tolerare: si bis bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo propter me patrem tuum offendas. ibo, inquit, sola. Tu ibis? quo, infelix? quas petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.
6.7 CESTI PII. Solent qui coguntur a patribus ut uxores ducant illa dicere: “non sumus etiam nunc apti nuptiis.” ego contra refugio uxorem quia uxorius sum. ARELLI FVSCI patris. Inpotens malum est beata uxor. cum inmensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras onerauerit, quid aliud quam beati seruiemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis diues est? Locuples est, pater, quam mihi concilias: o si scires, quam diues et haec fuisset! “Orba, inquit, est:” et haec orba est; inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi