Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 1

6.1 Porci Latronis. Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? Prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest captiuum, odisse uel patrem. “Captus,” inquit, “in tenebris iacebam.” Narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? filius meus ait se uxori parricidium debere. CESTI PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater?
6.2 Ex altera parte. IVLI BASSI. Hodie captiuus essem nisi haec arcipiratae filia fuisset. Vt dixi: “patrem habeo,” inter bonos captiuos sepositus sum. arcipiratae filia uocatur, puto ex aliqua nata captiua; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, mouebatur periculis omnium; nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit in quem uenire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligauit quam ut orba posset diuellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors posset?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi