Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 1

5.6 Tertiam fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda sit optio, qua ultio ad utramque perueniat. Ait quae mortem optat: mea optio et te uindicat, tua me non uindicat; nec hoc tibi mea optio praestat quod mihi: ex occiso raptore inuidiam. Illa respondet: optio tua me non uindicat. uindictam tu meam putas, non fieri quod uolo, fieri quod nolo ? etiam contumeliosum mihi erit, te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur. isto modo et mea te uindicat: nempe lex duas poenas scripsit uitiatori: alteram passurus est; non eris inulta, nam raptor non erit inpunitus: habebit poenam, indotatam uxorem. Respondet: non eodem modo: morietur, sed utrique; seruabitur, sed non mihi. Quartam ibi fecit quaestionem: si non potest utriusque rata esse optio, utra dignior sit. Vltimam non quaestionem, sed tractationem: neminem non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset; neminem non inuenturum aliquam humilem quae se in optionem commodaret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi