Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 1

pr.12 Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebautur, quas thesis uocabant. hoc enim genus materiae quo nos exercemur adeo nouum est, ut nomen quoque eius nouum sit. controuersias nos dicimus: Cicero causas uocabat. Hoc uero alterum nomen Graecum quidem sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit, scolastica, controuersia multo recentius est, sicut ipsa declamatio apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum inueniri potest qui declamationem distinguit; ait enim: “declamare est domi non mediocriter dicere.” bene alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum uerae actionis. Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.
pr.13 In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio, in uno accipio: Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius, nihil suauius, nihil eloquentia sua dignius; nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi