Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 1

2.11 IVNII GALLIONIS. Ambitiosa lex est: ad sacerdotium non ullas nisi integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis admittit; inquirit in maiores, in corpus, in uitam: uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias. Capta es a piratis, inter seruos, inter homicidas in illis myoparonis angustiis spatiata es: uiderimus quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, fauetis illi, ut quamprimum mutet seruitutem. Sic istam seruauerunt piratae, quemadmodum qui lenoni essent uendituri sic istam seruauit leno, ut cogeretur stare in illo ordine, ex eadem uesci mensa, in eo loco uiuere, in quo etiamsi non patiaris stuprum uideas.
2.12 Aliquis fortasse inuentus est, quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno pepercit? ignoramus istos quibus uel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam uirginitatem decerpunt? seruauit te leno quam prostituturus erat in libidinem populi? istam sic leno, tamquam nos castam e castis? “Omnes,” inquit, “exoraui.” Si quis dubitabat an meretrix esset, audiat quam blanda sit. haesisti in conplexu, osculo pacta es, ut felicissima fueris pro pudicitia inpudice rogasti. Quid faciam mulieri intra crimina sua delitiscenti? eum dico: “uim passa es,” “occidi,” inquit, cum dico: “hominem occidisti,” “inferebat,” inquit, “uim mihi.” sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit. Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi