Kitap 1
2.6
Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum uiro, quem in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse ? Adiciebat leno merito occisum militem, plus ausum quam in prostitutam licebat. Exorasti populum: numquid et lenonem? numquid et piratam illum quem non poteras occidere? ARGENTARI. “Armatum,” inquit, “occidi.” Quid inermes? gloriatur homicidio eius quem nescio an sero occiderit.
2.7
CESTI PII narratio: Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni uenderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic uenientes deprecata est, ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exiit, sed eiectum est. tempus erat nunc sortiri: urna purgata est. Stetisti puella in lupanari: iam te ut nemo uiolauerit locus ipse uiolauit. stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut populo placere posses, ea ueste quam leno dederat; nomen tuum pependit in fronte; pretia stupri accepisti et manus quae dis datura erat sacra lenoni capturas tulit; cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetraris, osculo rogasti. Ancillae ex lupanaribus sacerdoti non emuntur; coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrentem te illi meretricem summouisset.