Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 1

2.4 MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque uestrae uelim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos quaeritur. at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis uestrae summa notitia est quod prostitit, summa uirtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest: aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex. BLANDI. “Virgo sum,” inquit: “interroga, si dubitas, arcipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus uirginitati pepercerit.” non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. In auctione nemo uoluit liceri, ut enotuit seruisse piratis. non uidebatur iste uirginis uultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.
2.5 ARELLI FVSCI patris. Ne metue, puella, pudica es: sed sic te uiro lauda, non templo. Meretrix uocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, uenientem recepisti. cetera. etiamsi in communi loco essem tamen potius silerem. Pompei SILONIS. Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem motum confingitur. Auertite aures petiturae sacerdotium dum reliqua narro: nihil ad uos deferam dubium, nihil audietis nisi quod uicina ciuitas uidit. Tu sacerdos? quid si tantum capta, quid si tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses ? Romani Hisponis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi