Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 1

1.25 HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset; sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat: Ex altera parte transiit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem? Diocles CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis consummatur; nec enim paucioribus potest EVCTEMON, leuis declamator sed dulcis, dixit noue et amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi