Kitap 1
1.21
Colorem ex altera parte quae durior est LATRO aiebat hunc sequendum, ut grauissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia induceremus odia. Thyesteo more aiebat patrem non irasci tantum debere, sed furere. Ipse in Trag. fragm. inc. inc. fab. 212 Ribb. declamatione usus est summis clamoribus illo uersu tragico: “Cur fugit fratrem? scit ipse.” Hunc colorem secutus SYRIACVS VALLIVS durum sensum uidebatur non dure posuisse in narratione sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Aeque efficaciter odium uidebatur expressisse fraternum hac sententia:
1.22
uos, iudices, audite quam ualde eguerim: fratrem rogaui. Hanc partem memini apud Cestium declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me fama perduxerat; qui cum praetextatus esset tantae opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia notus esset. Semper de illius ingenio Cestius et praedicauit et timuit: aiebat tam inmature magnum ingenium non esse uitale; sed tanto concursu nominum audiebatur, ut raro auderet post illum Cestius adicere. Ipse omnia mala faciebat ingenio suo; naturalis tamen illa uis eminebat, quae post multos annos, tam et desidia obruta et carminibus eneruata, uigorem tamen suum tenuit. Semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquenlotiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuuene desidia.