Kitap 9
4.121
scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. ea duplex observatio est: altera, quae ad pedes refertur; altera, quae ad comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus. ac de his prius.
4.122
diximus igitur esse incisa, membra, circuitus. incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri. tale est enim, quo Cicero utitur: domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. fiunt autem etiam singulis verbis incisa; diximus , testes dare volumus; incisum est diximus.
4.123
membrum autem est sensus numeris I numneris, Regiues: membris, AG. conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. O callidos homines perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: et O rem excogitatam. quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: quem , quaeso, nostrum fefellit, id vos ita esse facturos? quam Cicero brevissimam putat. itaque fere incisa et membra mutila mutila, Christ : mixta, MSS.: multa, Diomedes. sunt et conclusionem utique desiderant.
4.124
periodo plurima nomina dat Cicero, ambitum, circuitum, comprehensionem, continuationem, circumscriptionem. genera eius duo sunt, alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum, quod constat membris et incisis, quae plures sensus habent: aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, reliqua. habet periodus membra minimum duo.