Kitap 9
4.109
nec ego, cum praecedentes pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret et quid ut praesentia videretur optimum, ostendi. non non, added by Spalding. quidem optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis, vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; nam synaloephe facit, ut duae ultimae syllabae pro una sonent.
4.110
melior fiet praecedente spondeo vel bacchio, ut si idem mutes leave innocentiae praesidium est. non me capit (ut a magnis viris dissentiam) paean, qui est ex tribus brevibus et longa. nam est et ipse una plus brevi anapaestos facilitas et agilitas. quid quid, Halm : quidquid, AG. ita placuerit is, non video, nisi quod illum fere probaverunt, quibus loquendi magis quam orandi studium fuit.
4.111
nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel choreo, mea facilitas, nostra facilitas; ac praecedente spondeo tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. ei contrarius principiis merito laudatur, nam et primam stabilem et tres celeres habet. tamen hoc quoque meliores alios puto.
4.112
totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat; nam id cum miseri,