Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

4.101 minus gravis erit spondeus, praecedentibus palimbacchio et pyrrhichio, ut iudicii Iuniani, praecedentibus et, G: praecedenti A. I have added palimbacchio. et adhuc peius priore paeane, ut Brute, dubitavi; nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium. Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae ut versu quoque notabilis notabilis, early edd.: nobis, AG. clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris: cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos? una syllaba, duabus, una.
4.102 ne dactylus quidem spondeo bene praeponitur, quia finem versus damnamus ut fine orationis. bacchius et claudit et sibi iungitur: uenenum timeres; vel choreum et spondeum ante se amat: ut venenum timeres. contrarius quoque qui est, cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: civis Romanus sum; aut bacchium, quod hic potest, nos possemus.
4.103 sed verius erit claudere choreum praecedente spondeo, nam hic potius est numerus, nos possemus et Romanus sum. claudet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero ponit, patris dictum sapiens temeritas filii comprobauit.
4.104 accipiet ante se choreus et pyrrhichium: omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat. cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit: muliercula nixus ut litore. habebit ante se bene creticum et iambum, spondeum male, peius choreum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi