Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

4.90 plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes; quo fit ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talem exarasse: talem exarasse, Halm : tatelarasse, G: taliter lusisse, A. (iter lus by corrector ). astra tenet caelum, mare classes, area messem. hic retrorsum fit sotadeus; itemque e sotadeo retro trimetros: caput exeruit mobile pinus repetita.
4.91 miscendi ergo sunt, curandumque, ut sint plures qui placent, et circumfusi bonis deteriores lateant. nec vero ut litteris syllabisque natura mutatur, sed refert, quae cum quaque optime coeat. plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves; quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant.
4.92 acres , quae ex brevibus ad longas insurgunt; leniores, quae a longis ut breves descendunt. optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut novum crimen; lenius a duabus, ut animadverti indices; sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet.
4.93 clausula quoque e longis firmissima est; sed venit et ut breves, quamvis habeatur indifferens ultima. neque enim ego ignoro, ut fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo, quod insequitur, accedere; aures tamen consulens meas, intelligo multum referre, verene longa sit, quae cludit, an pro longa. neque enim tam plenum est dicere incipientem timere, quam illud ausus est confiteri.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi