Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

4.61 et ut omni quidem corpore totoque (ut ita dixerim) tractu numerus insertus est; neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. magis tamen et desideratur ut clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutae ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit.
4.62 non igitur durum sit neque abruptum, quo animi velut respirant ac reficiuntur. haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium. declamrantium, Halm : deelamat, AG. Proximam clausulis diligentiam postulant initia; nam et ut haec intentus auditor est.
4.63 sed eorum facilior ratio est, non enim cohaerent aliis nec nec, Regius : sed, MSS. praecedentibus serviunt; exordium sumunt cum clausula cum praecedentibus cohaereat: quamlibet sit enim composita ipsa, the text gives Halm's suggested correction of AG sumunt cum ea quamlibet sit enim composita. gratiam perdet, si ad eam rupta via venerimus. namque eo fit, ut, cum namque eo fit ut cum, Halm , Spalding: nam quo cum fit ut, AG. Demosthenis seuera videatur compositio, τοῖς θεοῖς εὔχομαι πᾶσι καὶ πάσαις; et illa (quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet) κἂν μήπω βάλλῃ μηδὲ τοξεύῃ,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi