Kitap 9
4.58
collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere; nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda.
4.59
etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet, sumat compositio, vitavisse vel vitasse, deprehendere vel deprendere. coitus etiam syllabarum non negabo, et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. praecipuum tamen ut hoc opus est,
4.60
scire quod quoque loco verborum maxime quadret. atque is optime componet, qui hoc non non added by Rollin. solum componendi gratia facit. ratio vero pedum ut oratione est multo quam ut versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet saepe circuitus; deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendet similitudine et ut adfectatione deprehenditur.