Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

1.28 et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio; a praeceptis Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditas ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque, quid sis dicturus, et ab eo quod est dictum seiunctio, et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio;
1.29 tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi irrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
1.30 deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio, vel ante vel post quam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias. praemunitio etiam est ad id quod aggrediare, et reiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos; personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
1.31 descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi