Kitap 9
4.47
una enim syllaba longa par est duabus longa and duabus, added by Halm following Rollin. brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet; longam esse duorum temporum, brevem unius, etiam pueri sciunt) aut sescuplex ut paeonicus: is est ex longa et tribus brevibus, aut ex tribus brevibus aut ex tribus brevibus, added by Halm. et longa, vel alio quoquo modo ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant; aut duplex, ut iambus (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius.
4.48
sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes; tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. proinde alia dimensio est versuum; pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.
4.49
neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero. itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt ut illo panditur interea domus omnipotentis Olympi confundas, solveris versum.
4.50
sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt usque ad μεταβολήν, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum ut verbis modo, rhythmos etiam ut corporis motu est.