Kitap 9
4.25
nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt. verbo sensum cludere multo,
4.26
si compositio patiatur, optimum est; ut verbis enim sermonis vis est. si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. sine dubio erit omne, quod non cludet, hyperbaton, sed sed, Spaldig: et, A: est, G. ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est.
4.27
non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur ut locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut ut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et ut quo possit insistere. felicissimus tamen sermo est, cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus opportune cadens contigit. quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis,
4.28
ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae ut hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima. inter se se added by Halm . sacra movit aqua fraxinos. ne exequias quidem unus inter miserrimos viderem meas. quod inter haec pessimum est, quia ut re tristi ludit compositio.