Kitap 9
4.21
nonnunquam ut causis quoque minoribus decet eadem simplicitas quae non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.
4.22
at illa connexa series tres habet formas: incisa quae κόμματα dicuntur, membra quae κῶλα, περίοδον, quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. in omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.
4.23
primum igitur de ordine. eius observatio ut verbis est singulis et contextis. singula sunt, quae ἀσύνδετα diximus. in his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans. augeri enim debent sententiae et insurgere, ut optime Cicero, tu , inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. aliud enim maius alii supervenit. at si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. est et alius naturalis ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et occasum dicas potius quam retrorsum.
4.24
quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini; nam si gemini praecesserint, fratres addere non est necesse. illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora; nam fit contra quoque frequenter non indecore.