Kitap 9
4.17
quod Demosthenes aut Plato, quanquam et ii ipsi inter se dissimiles fuerunt. nam neque illud ut Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat; perdidisset enim gratiam, quae ut eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. nam scribebat alis, non ipse dicebat, ut oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia; quod ipsum compositio est.
4.18
et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. in contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. in Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, tum ipsa διάλεκτος habet eam iucunditatem, ut latentes etiam ut se ut se numeros, Obrecht : innumeros, AG. numeros complexa videatur.
4.19
sed de propositorum diversitate post paulum. nunc , quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint. est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis ut sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.
4.20
quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes; neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistola; sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora ut his vincula quam nulla sint.