Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

4.14 denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis, iucunditas, decor. solvit quaedam sua ut Oratore Cicero: neque me divitiae movent quibus omnis Africanos et Laelios mulli venalicii mercatoresque superarunt. immuta paululum ut sit 'multi superarunt mercatores venaliciique,' et insequentes deinceps periodos; quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris.
4.15 idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. illum decet; nos hac sumus probatione contenti, quod ut scribendo, quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus. quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae sibi quisque experiri potest? illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur.
4.16 itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem quae quildem, Spalding : qua de, AG. perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, ut quantum adhuc profecerant, puto. neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse. genus fortasse sint secuti non idem,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi