Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

4.4 neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt. ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt; quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.
4.5 quae porro ars statim fuit? quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? rubos arvis excidimus, terra et hos generat; mansuefacimus animalia, indomita nascuntur. verum id est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur.
4.6 fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene collocatum? neque , si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam ut oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum.
4.7 ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor?
4.8 an non eam, quae missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? iam ut certamine armorum atque ut omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi