Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

3.102 sciendum vero in primis, quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus; maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura uerborum deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
4.1 de compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent.
4.2 itaque accedam ut plerisque Ciceroni atque ut iis ero, quae indubitata sunt, brevior, ut quibusdam paulum fortasse dissentiam. nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam.
4.3 neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi