Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

3.99 item Rutilius praeter ea, quae apud alios quoque sunt, παρομολογίαν, ἀναγκαῖον, ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν, χαρακτηρισμόν, βραχυλογίαν, παρασιώπησιν, παῤῥησίαν de quibus idem dico. nam eos quidem auctores, qui nullum prope tinem fecerunt exquirendis nominibus, praeteribo, qui etiam, quae sunt argumentorum, figuris ascripserunt. ego illud de iis etiam, quae vere sunt,
3.100 adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissimas esse, cum immodice petantur. sunt qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.
3.101 sed ne eae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt nimis; nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet; sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. sed oratio oratio, Regius : orator, MSS. habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere immobili rigore non debebit, ita saepius in ea, quam natura dedit, specie continenda est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi