Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

3.86 et eodem cluditur verbo: ut quod dicit de se. Roscio , etenim , cum artifex eiusmodi est, ut solus videatur dignus qui in scena, spectetur, tum vir eiusmodi est, ut solus dignus esse videatur, qui eo non accedat. est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia: si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.
3.87 olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui putent esse figuram: incredibile est, ( quod dico, sed verum; ἀνθυποφοράν vocant; et aliquis hoc semel tulit, nemo nemo, Badius : nego, MSS. bis, ego ter, διέξοδον et longius evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον.
3.88 quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti; sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet.
3.89 item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic emendat. etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius. haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt, gloria.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi