Kitap 9
3.64
sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint. illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur: sociis tunc, arma capessant, edico , et dira bellum cum genie gerendum. Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico. non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quae duas res diversas colligat: tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Huic diversam volunt esse distinctionem,
3.65
cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur: qua similia discernuntur, Regius : quia simili discernunt, AG. cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem. quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea, qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: brevis esse laboro, obscurus fio, et quae sequuntur.
3.66
tertium est genus figurarum, quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. hinc est παρονομασία, quae dicitur adnominatio. ea non uno modo fieri solet: ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix;