Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

3.59 cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis, sed quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. Hanc quidam aposiopesin putant, frustra.
3.60 nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur. ego ne ego ne, Spalding : nego, AG. illud quidem aposiopesin semper voco,
3.61 in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis Cicero: data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari; non enim obticuit sed sed added by Halm. lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit.
3.62 altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur. tertia , quae dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola poneretur. id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua respiciant: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.
3.63 medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat. iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios dicimus, et singularia pluralibus miscet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi