Kitap 9
3.40
ilia vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum primum verbum, Halm : primo verbo, MSS. longo post intervallo redditum est ultimum et media primis et mediis ultima congruunt: vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum.
3.41
hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn.
3.42
Pompeium, ego ergo cum redierim. sed in iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum: ut apud Persium, usque adeone scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? Sed apud Ciceronem, neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant.
3.43
sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: venit ex Asia. hoc ipsum quam novum! tribunus plebis venit ex Asia. * eadem tamen periodo et verbum primum ultimum primum ultimum, suggested by Halm: ultimum primum, refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim verumtamen venit. interim sententia quidem repetitur, sed non eodem sed non eodem, added by Meister. verborum ordine: quid Cleomenes facere potuit? non enim possum quemquam insimulare falso. quid , inquam, magno opere potuit Cleomenes facere? the text is as given by the best MSS. of Cicero. the best MSS. of Quintilian, however, read facere Cleomenes potuit.