Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

3.35 est et illud repetendi genus, quod simul simul, Spalding : semel, MSS. proposita iterat et dividit: Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi. Ἐπάνοδος dicitur Graece, nostri regressionem vocant. nec solum in eodem sensu,
3.36 sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur. interim variatur casibus haec et generibus retractatio: magnus est dicendi labor, magna res et cetera; et apud Rutilium longa περιόδῳ sed haec initia sententiarum sunt: pater hic tuus? patrem nunc appellas? patris tui filius es?
3.37 fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant. constat aliis etiam modis, ut pro Cluentio: quod autem tempus veneni dandi? illo die? illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae porro interceptio poculi?
3.38 cur non de integro autem datum? hanc rerum, coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.
3.39 ut haec in unum congeruntur, ita contra ilia dispersa sunt, quae a Cicerone dissipata dici puto: hic segetes, illic ueniunt felicius uuae, arborei fetus alibi, et deinceps.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi