Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

3.22 sed nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. utriusque rei exemplum pro Caecina. Pisonem , adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit, restituisse te dixti; nego me ex edicto praetoris restitutum esse; verum enim est illud; restituisse se se added by Halm. Aebutius dixit, Caecina nego me ex edicto praetoris restitutum esse; et ipsum dixti, excussa syllaba, figura in verbo.
3.23 illa quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: ego cum te ( mecum enim saepissime loquitur ) patriae reddidissem; cui adiiciunt hyperbaton,
3.24 quod inter tropos esse noluerunt; alterum, quod est ei figurae sententiarum, quae ἀποστροφή dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi: Decios, Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar.
3.25 acutius adhuc in Polydoro, fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro vi potitur. quid non mortalia pectora cogis auri sacra fames? hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant: quid loquor? aut ubi sum?
3.26 coniunxit autem παρένθεσιν et ἀποστροφήν Vergilius illo loco, haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant , (at tu dictis Albane maneres!) raptabatque viri mendacis viscera Tullus. Haec schemata aut his similia,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi