Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

3.13 quae ille quidem fecerit schemata, an idem vocari possint, videndum, quia recepta sint. nam receptis etiam vulgo auctore contenti sumus: ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone reprehendi notum est; ad fici enim contumelia dicebant.
3.14 alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit: vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat.— fingit, MSS. of Virgil. progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat . Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima.
3.15 illud et in consuetudine remansit enimvero. his amplius apud eundem: nam quis te iuuenum confidentissime, quo sermonis initium fit. sed tam magis illa tremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. Quod est versum ex illo: quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget.
3.16 pleni talibus antiqui sunt; initio Eunuchi Terentius quid igitur faciam? inquit. alius : ain alius: ain, Halm : alius in, AG: allusit, some late MSS. tandem leno? Catullus in Epithalamio, dum innupta manet, dum cara suis est, cum prius dum significet quoad, sequens usque eo.
3.17 ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, nec ciceris, nec longae invidit avenae, vel Vergilii, Tyrrhenum navigat aequor. sed iam vulgatum actis quoque, saucius pectus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi